- CAPTA
- CAPTAiniustô bellô, possessoribus suis reddere ratio iubet. Sed et factum id saepe legimus. Livius certe cum retulisset a L. Lucretio Tricpitino victos Volscos et Aequos, expositam ait in Campo Martio praedam, ut suum quisuq eper triduum cognitum abduceret, l. 3. Idem cum narrâsset, Volscos a Posthumio Dictatore fusos, praedae pars, inquit, sua cognoscentibus Latinis atque Hernicis reddita: partem sub hasta Dictator vendidit. Alibi, Biduum ad praecognoscendas res datum dominis. Idem, ubi Samnitium de Campanis victoriam narraverat, quod laetissimum victoribus fuit, captivorum recepta septem milia et quadringenti: praeda ingens sociorum: accitique edictô domim ad res suas noscendas recipiendasque praestitutâ die. Mox simile recitat factum Romanorum, Samnites, inquit, Interamnam coloniam Romanorum occupare conati, urbemnon tenuerunt: agros depopulati cum praedam aliam inde mixtam agerent, in victorem incidunt, Consulem ab Luceria redeuntem, nec praedam solum amittunt, sed ipsi ----- caeduntur. Consul Interamnam edictô dominis ad res suas noscendas recipiendasque convocatis, exercitu ibi relictô Comitiorum causâ Romam est profectus. Vide eundem, ubi de praeda, quam ad Ilipam Lusitaniae urbem Corn. Scipio ceperat; item ubi de pugna T. Gracchi ad Beneventum, l. 14. Sic de L. Aemilio Gallorum victote Polybius, Histor. l. 2. Την` λείαν ἀπέδωκε, ait, τοῖς προσήκουσι, Praedam iis reddidit, a quibus abacta fuerat. Quod Scipionem quoque fecisse, cum Carthagine captâ multa ibi invenisset donaria, quae e Siciliae urbibus et aliunde Poeni co advexerant, Plutarchus in Apophth. et Appianus in Punic, narrant. Vide quoque Ciceronem contra Verrem; de Signis, ubi factum hoc Scipionis late prosequitur, et plura hanc in rem, apud Hug. Grotium de Iure Belli et Pacis, l. 3. c. 16. ut et capp. praecedd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.